- MULLEI Calcei
- MULLEI Calceia mullando, id est, suendo, Festo: a rubro colore, qualis est Mulli piscis, Isidoro l. 19. c. 14. quamquam nomen Mullis a colore Mulleorum calceamentorum impositum, potius velit Plin. l. 9. c. 17. genus calceanmenti erat rubei, sive purpurei, seu coccinei, ex aluta, multis elegantibusque suturis, quaesugrei, seu coccinei, ex aluta, multis elegantibusque suturis, quae suggerente in brevibus ad Plin. notis Pinetô, filum sericum ut plurimum, atque alterius a rubro coloris punctuatim eminens, in diversis partibus osten tabant; altitudine insuper insignis; quod postremum non obscure indicat Dio, cum sic de Caesare l. 43. circa fin. Deliciis fluxioris vestis ubique luxuriabatur et calceamentorum, quibus etiam postea interdum usus est, altiorbus et rubri coloris, more Regum, qui Albae quondam regnârunt ut qui propter Iulum ipsos genere contingeret. Et primo quidem albanorum Reges Mulleis, ut a coeteris etiam augustiore pedum calceatu dignoscerentur, usi sunt: a quibus ad Reges Romanorum mos fluxit; Namque et Romulus πεδίλοις ἐκέχρητο ἐρυθροῖ, calceis utebatur rubis, ait Zonaras Annal. l. 2. Expulsis postea Regibus, et Reip. formâ mutatâ, Mulleorum usus perstitit, penes Senatores eos, qui Magistratum Curulem gesserant; quibus solis calceos ex aluta, et quidem rubros aut puniceos, gerere licuisse, cum reliqui perones portarent; docet Cato Orig. l. 7. Nec tamen et Magistratus illi semper iis calceis usi videntur, sed diebus solum sollemnibus, ut quando ludos celebrabant aut thensas ducebant. Tunc enim etiam palmatam et coeteratriumphantium portabant insignia: inter quae Mulleos fuisse, patet tum ex cultu, quô cum priscis Romae Regibus eôdem utebantur, tum ex veteri lapide Arimini, in quo de C. Mario haec exstant: De Manubieis. Cimbricis. et Teutonicies. aedem. Honori victor fecit. veste. triumphali. talceis puniceis. Proin Iul. Caesar in eo insolens visus est, quod, ut se ab Regibus Alboe oriundum testaretur, diebus etiam non festis Mulleos gereret, apud Dionem locô Laudatô. Posterior aevô qui summae rerum praefuerunt Imperatores eosdem usurpâsse, ex Ael. Lamprid. in Alexand. c. 40. discimus, ubi not at praeter morem fecisse eum, quod baxeis albis uteretur, non coccineis. Inprimis id Imperatorib. Constantinopolitanis peculiare fuit, ut ex verbis P. Diaconi l. 16. Ut agnosceretur Imperator ex rubris calceis, patet: quibus aquilas aureas intextas gemmasque insertas fuisse, vide in voce Tzancae. Transiit ab Imperatoribus rubeorum horum calceorum, quos passim Graeci ὑποδήματα seu πέδιλα ἐρυθρὰ et ἐρυθρόχοα et φοινικόχροα appellant, ad Pontifices Romanos, uti docemur ex Ceremoniali Pontificum l. 1. c. de indum. elect. Imo et sequior sexus, albô colore non amplius contentus, istiusmodi calceatum sibi aptavit. Unde Tertullian. de Pallio c. 4. balneorum Antistitem suas lupas ornantem depingens: Impuro, inquit, cruri purum aut Mulleium inducit calceum, etc. B. Balduinus de Calceo antique c. 10. Salmas. hos Mulleos eosdem fuisse cum Tuscis aut Tyrrhenicis calceis contendit: quos ex sandaliorum sive crepidarum genere fuisse, Pollax ac Hesych. testantur. Sane Mulleos similes esse cothurnorum, Isidorus ait Etymol l. 19. c. 34. qui eidem crepidarum fuêre genus. Et certe utrique punicei erant, et tibiatim calceabantur. Virg. l. 1. Aen. v. 341.Purpureôque alte suras vincire cothurnô.Imo calceos Imperatorum Byzantinorum rubros, qui similes cothurnis mulleis Albanorum Regum fuêre, crepidas puniceas vocat Nicephorus Gregoras, l. 3. c. 8. et mediam usque ad tibiam pervenisse testatur Procopius de Aedis. l. 3. Unde facile colligitur discrmen Mulleorum et Patriciorum calceorum, quorum hi quamvis a plebe corrigiarum numerô ac Lunae insigni differrent, non minus tamen ac illi cavi fuerunt, totumque pedem texerunt. Habuisse autem Mulleos porro in superiori parte osseos et aereos malleolos, ad quos lora deligabantur, addit idem Isidorus praefatus: Plura vide apud Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 36. et Alb. Rubenium de re Vestiar. l. 2. c. 1. et 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.